Peter Phillips feat. The Tallis Scholars - Missa Assumpta est Maria in caelum: III. Credo Songtexte

Songtexte Missa Assumpta est Maria in caelum: III. Credo - Peter Phillips feat. The Tallis Scholars




Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem
Factorem caeli et terrae,
Visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
Consubstantialem Patri:
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines
Et propter nostram salutem
Descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine:
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die
Secundum scripturas.
Et ascendit in caelum:
Sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria
Iudicare vivos et mortuos:
Cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem:
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul
Adoratur et conglorificatur;
Qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam
Et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum
Baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi. Amen.




Attention! Feel free to leave feedback.