Cristobal de Morales - Parce mihi domine Lyrics

Lyrics Parce mihi domine - Cristobal de Morales



Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.
Quid est homo, quia magnificas eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Visitas eum diluculo et subito probas illum.
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me,
Ut glutiam salivam meam?
Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi,
Et factus sum mihimetipsi gravis?
Cur non tollis peccatum meum,
Et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam,
Et si mane me quaesieris,
Non subsistam.




Cristobal de Morales - Musica Sacra
Album Musica Sacra
date of release
01-01-2000




Attention! Feel free to leave feedback.