paroles de chanson Gregorian Chant for the Dead: Dies irae (Sequentia) - Anonymous, Aurora Surgit & Alessio Randon
Dies
iræ,
dies
illa
Solvet
sæclum
in
favilla
Teste
David
cum
Sibylla
Quantus
tremor
est
futurus
Quando
Judex
est
venturus
Cuncta
stricte
discussurus!
Tuba
mirum
spargens
sonum
Per
sepulchra
regionum
Coget
omnes
ante
thronum
Mors
stupebit
et
natura
Cum
resurget
creatura
Judicanti
responsura
Liber
scriptus
proferetur
In
quo
totum
continetur
Unde
mundus
judicetur
Judex
ergo
cum
sedebit
Quidquid
latet
apparebit:
Nil
inultum
remanebit
Quid
sum
miser
tunc
dicturus?
Quem
patronum
rogaturus
Cum
vix
justus
sit
securus?
Rex
tremendæ
majestatis
Qui
salvandos
salvas
gratis
Salva
me,
fons
pietatis
Recordare,
Jesu
pie
Quod
sum
causa
tuæ
viæ:
Ne
me
perdas
illa
die
Quærens
me,
sedisti
lassus:
Redemisti
Crucem
passus:
Tantus
labor
non
sit
cassus
Juste
Judex
ultionis
Donum
fac
remissionis
Ante
diem
rationis
Ingemisco,
tamquam
reus:
Culpa
rubet
vultus
meus:
Supplicanti
parce,
Deus
Qui
Mariam
absolvisti
Et
latronem
exaudisti
Mihi
quoque
spem
dedisti
Preces
meæ
non
sunt
dignæ;
Sed
tu
bonus
fac
benigne
Ne
perenni
cremer
igne
Inter
oves
locum
præsta
Et
ab
hædis
me
sequestra
Statuens
in
parte
dextra
Confutatis
maledictis
Flammis
acribus
addictis
Voca
me
cum
benedictis
Oro
supplex
et
acclinis
Cor
contritum
quasi
cinis
Gere
curam
mei
finis
Lacrimosa
dies
illa
Qua
resurget
ex
favilla
Judicandus
homo
reus
Huic
ergo
parce,
Deus:
Pie
Jesu
Domine
Dona
eis
requiem.
Amen
1 Gregorian Chant for the Dead: Regem cui omnia vivunt (Invitatorium)
2 Gregorian Chant for the Dead: Apud Dominum (Antiphona) - Psalmus 129
3 Gregorian Chant for the Dead: Subvenite (Responsorium prolixum)
4 Gregorian Chant for the Dead: Requiem aeternam (Introitus) - Kyrie
5 Gregorian Chant for the Dead: Epistula (I. Thess. 4, 13 - 18)
6 Gregorian Chant for the Dead: Requiem aeternam (Resposorium-graduale)
7 Gregorian Chant for the Dead: Absolve Domine (Tractus)
8 Gregorian Chant for the Dead: Dies irae (Sequentia)
9 Gregorian Chant for the Dead: Evangelium (Joann. 11, 21 - 27)
10 Gregorian Chant for the Dead: Domine Iesu Christe (Offertorium)
11 Gregorian Chant for the Dead: Prefatio
12 Gregorian Chant for the Dead: Prex eucharistica
13 Gregorian Chant for the Dead: Ritus communionis
14 Gregorian Chant for the Dead: Lux aeterna (Comunio)
15 Gregorian Chant for the Dead: Libera me (Responsorium-prolixum)
16 Gregorian Chant for the Dead: In paradisum - Chorus angelorum (Antiphonae)
17 Gregorian Chant for the Dead: Ego sum Resurrectio (Antiphona) - Benedictus (Canticum)
Attention! N'hésitez pas à laisser des commentaires.