Текст песни Prophetiae Sibyllarum - Cantus Cölln & Konrad Junghänel
Prologo
Carmina
Chromatico
quae
audis
modulata
tenore,
Haec
sunt
illa
quibus
nostrae
olim
arcana
salutis
Bis
senae
intrepido
cecinerunt
ore
Sibyllae.
I.
Sibylla
Persica
Virgine
matre
satus
pando
residebit
asello
Jucundus
princeps
unus
qui
ferre
salutem
Rite
queat
lapsis
tamen
illis
forte
diebus
Multi
multa
ferent
immensi
fata
laboris
Solo
sed
satis
est
oracula
prodere
verbo
Ille
deus
casta
nascetur
virgine
magnus.
II.
Sibylla
Libyca
Ecce
dies
venient
quo
aeternus
tempore
princeps
Irradians
sata
laeta
viris
sua
crimina
tollet
Lumine
clarescet
cuius
synagoga
recenti
Sordida
qui
solus
reserabit
labra
reorum
Aequus
erit
cunctis
gremio
rex
membra
reclinet
Reginae
mundi
sanctus
per
saecula
vivus.
III.
Sibylla
Delphica
Non
tarde
veniet
tacita
sed
mente
tenendum
Hoc
opus,
hoc
memori
semper,
qui
corde
reponet,
Huius
pertendant
cor
gaudia
magna
prophetae
Eximia,
qui
virginea
conceptus
ab
alvo
Prodibit,
sine
contactu
maris
omnia
vincit
Hoc
naturae
opera,
at
fecit,
qui
cuncta
gubernat.
IV.
Sibylla
Cimmeria
In
teneris
annis
facie
insignis
honore
Militiae
aeternae
regem
sacra
virgo
cibavit
Lacte
suo,
per
quem
gaudebunt
pectore
summo
Omnia,
Et
Eoo
lucebit
sydus
ab
ore
Mirificum.
Sua
dona
magi
cum
laude
ferentes
Objicient
puero
myrrham,
aurum,
thura
sabaea.
V.
Sibylla
Samia
Ecce
dies,
nigras
quae
tollet
laeta
tenebras,
Mox
veniet
solvens
nodosa
volumina
vatum
Gentis
Judaeae.
Referent
ut
carmina
plebis
Hunc
poterunt
clarum
virorum
tangere
regem,
Humano
quem
virgo
sinu
inviolata
fovebit.
Annuit
hoc
coelum,
rutinlantia
sidera
monstrant.
VI.
Sibylla
Cumana
Iam
mea
certa
manent
et
vera
novissima
verba,
Ultima
venturi
quod
erant
oracula
regis
Qui
toti
veniens
mundo
cum
pace
placebit
Ut
voluit,
nostra
vestitus
carne
decenter
In
cunctis
humilis
castam
pro
matre
puellam
Deliget,
haec
alias
forma
praecesserit
omnes.
VII.
Sibylla
Hellespontica
Dum
meditor
quondam
vidi
decorare
puellam
Eximio
castam,
quod
se
servaret
honore.
Munera
digna
suo,
et
divino
numine
visa
Quae
sobolem
multo
pareret
splendore
micantem:
Progenies
summi
speciosa
et
vera
tonantis,
Pacifica
mundum
qui
sub
ditione
gubernet.
VIII.
Sibylla
Phrygia
Ipsa
Deum
vidi
summum
punire
volentem
Mundi
homines
stupidos
et
pectora
caeca
rebellis,
Et
quia
sic
nostram
complerent
crimina
pellem.
Virginis
in
corpus
voluit
demittere
coelo
Ipse
Deus
prolem,
quam
nuntiat
angelus
alma
Matri
Quo
miseros
contracta
sorde
lavaret.
IX.
Sibylla
Europaea
Virginis
aeternum
veniet
de
corpore
verbum
purum.
Qui
valles
et
montes
transiet
altos,
Ille
volens
etiam
stellato
missus
olympo
Edetur
mundo
pauper,
qui
cuncta
silenti
rex
erit
imperio.
Sic
credo
et
mente
fatebor:
Humano
simul
ac
divino
semine
natus.
X.
Sibylla
Tiburtina
Verax
ipse
Deus
dedit
haec
mihi
munia
fandi
Carmine,
quod
sanctam
potui
monstrare
puellam.
Concipiet,
quae
Nazareis
in
finibus
illum,
Quem
sub
carne
Deum
Bethlemitica
rura
videbunt.
O
nimium
felix
coelo
dignissima
mater,
Quae
tantam
sacro
lactabit
ab
ubere
prolem.
XI.
Sibylla
Erythraea
Cerno
Dei
natum,
qui
se
dimisit
ab
alto.
Ultima
felices
referent
cum
tempora
soles.
Hebraea,
quem
virgo
fere
de
stirpe
decora,
In
terris
multum
teneris
passurus
ab
annis.
Magnus
erit
tamen
hic
divino
carmine
vates
Virgine
matre
satus,
prudenti
pectore
verax.
XII.
Sibylla
Agrippa
Summus
erit
sub
carne
satus
clarissimus
atque
Virginis
Et
vere
complevit
viscera
sanctum
Verbum
consilio
sine
noxa
spiritus
almi,
Despectus
multis
tamen
ille
salutis
amore
Arguet
et
nostra
commissa
piacula
culpa,
Cuius
honos
constans
et
gloria
certa
manebit.

1 Prophetiae Sibyllarum
2 O Foible Esprit
3 La Nuict Froide Et Sombre
4 Amour, Donne Moy Payx Ou Trève
5 La Terre Les Eaux Va Beuvant
6 Rendez-Moy Mon Coeur
7 J'ay De Vous Voir
8 Comme Un Qui Prend Une Couppe
9 Bon Jour, Mon Coeur
10 J' Espère Et Crain
11 Standomi Un Giorno
12 I' Vo Piangendo
13 Mia Benigna Fortuna
14 Crudele, Acerba
15 La Vita Fugge
16 Soleasi Nel Mio Cor
Внимание! Не стесняйтесь оставлять отзывы.