Lyrics Franciscae Meae Laudes - Juliette
Novis
te
cantabo
chordis,
O
novelletum
quod
ludis
In
solitudine
cordis.
Esto
sertis
implicata,
O
femina
delicata,
Per
quam
solvuntur
peccata!
Sicut
beneficum
Lethe,
Hauriam
oscula
de
te,
Quae
imbuta
es
magnete.
Quum
vitiorum
tempestas
Turbabat
omnes
semitas,
Apparuisti,
Deitas,
Velut
stella
salutaris
In
naufragiis
amaris
...
Suspendam
cor
tuis
aris!
Piscina
plena
virtutis,
Fons
eterne
juventutis,
Labris
vocem
redde
mutis!
Quod
erat
spurcum,
cremasti;
Quod
rudius,
exaequasti;
Quod
debile,
confirmasti.
In
fame
mea
taberna,
In
nocte
mea
lucerna,
Recte
me
semper
guberna.
Adde
nunc
vires
viribus,
Dulce
balneum
suavibus
Unguentatum
odoribus!
Meos
circa
lumbos
mica,
O
castitatis
lorica,
Aqua
tincta
seraphica;
Patera
gemmis
corusca,
Panis
salsus,
mollis
esca,
Divinum
vinum,
Francisca!
Attention! Feel free to leave feedback.